Latin
CARVT PRIMVM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 17
Unproofread scanNot analysed yet
Proxima &externa est frigiditas alicujus corporis, ut aëris &c. cogens atque densans. Sic puls, fervidum lac, ferculaque alia calida cuticulam nanciscuntur. Vapor autem iste quò terrestrior &viscosior est, eò solidius quid inde generatur. Usus est tueri cutim. Propterea nonnihil dura est, tenuißima tamen &perspitua, quemadmodum ceparum tunicae pellucidae, ne, si crassior esset, cutis non rectè sentiret. Callesa tamen aliquando ob labores in pedibus &manibus. Densa est &cute compactior. Vnde pustulae aquosae cutim transeunt, non cuticulam. Non tamen nimis densa, ne prohibeat corporis transpirationem. fit Et densa quidem est, non tantùm ad tuendas partes, subjectas verùm etiam ne nimius effluxus fiat vaporis, sanguinis, spiriruum &caloris. Nam est operculum osculorum &extremitatum vasorum. Colore candido est, ideoque frigidâ &sicca temperie &planè exsanguis. Numerus etiam in accidentibus spectatur. Est autem numero uua, semel tantùm duplex inventa est, &quidem ab Aqua pendente. Connexio hęc est, ut ita actè cohęreat cuti homine vivo, ac si continua esset.