Latin
DOCTORI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque laxâ hac ratione, partes dicentur omnes, quae quantitatem habent, &totum complent atque integrant, etiam ungues, pili, adeps, medulla. Strictè verò &propriè pars dicitur, quae forma totius participat &vitâ, estque tantùm solida. Vndè non malè partem definit Fernelius, corpus toti cohaerens, communique vita conjunctum, &ad functionem vel usum comparatum. Galeno verò pars est corpus toti quadantenus conjunctum, &aliqua ex parte propriam habens circumscriptionem. Nos summatim dicimus: partem propriè esse, 1. Quę vivit, nutritur, nec aliam nutrit. taexcludimus spiritûs, humores &c. Item adipem, quae quandoque abit in partis nutrimentum. 2. Quae solida est. 3. Quae 3. Quae propriam habet circumscriptionem. Contrarium in adipe est, quę terminalur figura partium circumjacentium. a. Quae toti continua. 5. Com parata ad functionem vel usum. Vt verò intelligatur, quid significent hic functio &usus, breviter explicandum Adio vel functio alicujus partis potest esse vel Quid per privatâ vel publica. EG. Cutis habet actio-actionem nem privatam per se, ut alimenti attractio partis innem, retentionem, &c. habet v. etiam publi-teligatur. cam, pro totò animali, videlicet dignotionem qualitatum tactilium.