Latin
DOCTORI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
DOCTORI, Favitori &amico meò perpetim honorando. TAudatur, populos alio sub Sole calentes Qui bidet, &variâ cognitione redit. Laudatur, Sophiae qui scandit in abdita, rerum Eruat ut Caussas, quae latuêre priùs. Laudatur, medicà qui concitus arte Machaon. Eximere è Stygià corpora nabe potest. Laudatur, magnete suo cui Gratia morès Illinit, ut cunctos moribus allictat. sua cuique datur: sed BARTHOLINE tibi omnis, Laus Namque animo haec insunt omnia clara tuo. Janus Heermannus, P. L. CASF. CASP. BARTHOLINI D. INST. LUTIO NES ANATOMICAE, SEV partium Corporis humani utriusque sexus Historia &Declaratio. PROOEMIVM. Nthropologia seu doctri na de homine vulgò &rectè tamen in geminas dispescitur partes: Auatemiam, quae de corpore ejusque partibus agit, &ψυχολογίαν, quae de anima. Anatomia itaque, ut ad hanc nos accingamus, quatenus pars Physicae est, subjectum habet Corpus animalis cujuscunque, terrestris, aquatilis, volatilis &c. non tantum hu manum. Verum humani corporis structuram potiss, rimari folemus. 1. Ob perfectionem maximam, quae regula est imperfectionis2. Quia animalia varia innumera ferè sunt, ut ijs secandis &rimandis humana aetas his saeculis non sufficiat. 3. Ob usum incredibilem ad neminem non redundantem, qui se psum &proprium aedificium pernoscere fcere cupit, tum ut sanitatem meliùs turri, &aegritudines profligare possit: neque quisquam Physicus esse aut dici potest, nisi hac ante omnes doctrinae Physicę partes artem ad unguem calleat. Porrò, quia ob varias actiones corpus hum manum non ex una &simili parte constat, verùm pluribus ideò sciendum, corpus totum dividi, (tamquam quantitativum seu integrale) in continentia, contenta &impetum facientia, hoc est, in partes solidas, humores &spiritûs.