Latin
CAPVT IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-32
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua pars trunci septi fissuram penetrat, &ramos per infimum ventrem spargit, quorum alii comitantur ramos venae portae, alii ramos venae cavae. Qui comitantur ramos venae portae, sunt 1 tres; Caeliaca arteria, Mesenterica supirior &inserior. CAELIACA ita dicta, quòd plurimos ramos mittat ad ventriculum, anterius prodit ex aorta, omento suffulta, &dividitur in ramum dextrum graciliorem, atque sinistrum ampliorem, qui sub ventriculi regione postica nectuntur venae portae in pancreate. Dexter ad epatis cavum ascendens, &non nihil progressus, à parte altiore generat gastricam dextram, &cisticas gemellas; χοf. Ab inferiore ἐπιπλοὴν dextram, intestinalem, &gastro epiplo in dextram, ad imitationem venae portae: ideò quae ibi ditis. nimus, hic repetantur. Reliquu ex ramo dextro abit in superficiem epatis cavam. Sinistes Sinister, vel arteria splenica, dextro major est, ne facilè obstruatur à crassis succis, &ut sufficientem spiritum vitalen spleni impertiat. Haec arteria splenice venae attensa flexuoso &obliquo ductu ad splenem abit, deinde eodem modo, quo vena splenica, ramos spargit.