Latin
MESENTERICA SUPERIOR
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 390
Unproofread scanNot analysed yet
MESENTERICA SUPERIOR in totum ferè mesenterium distribuitur, &arterius mesaraicas constiruit, in jejuno, ileo, &coli parte INFERIOR in inferiorem Mesenterii partem, colique sinistram partem. Arteriae verò aliae, quae cavae ramos comitantur, sunt sequentes, excepta mesenterica inferiore. Nam hoc ordine prodeunt rami ab arteria magna in imo Ventre 1. Coeliaca. 2. Mesenterica superior. 3. Emulgens. 4. Spermatica; Mesenterica inferior. 6. Lumbares: ex quibus duae arteriae putantur comitari venas duas ad cerebrum. 7. Muscula superior. Postea vero Aorta ad ossis sacri initium venam cavam conscendit, &non amplius subjacet: ne ad os allidens in perpetuo suo motu laedatur: &hoc loci dicitur Illaca, ubi dispescitur instar cavae in duos truncos iliacos, &horum quilibet in ramum interiorem minorem &exterioteriorem majorem, ad crus euntes Sed antequam crurales fiant, de se mittunt utrinque sex propagines: Sacram, statim sub bipartitione: ab interiore trunco musculam inferiorem, hypogastricam, &arterias umbilicales: ab exteriore, epigastricam &pudendam. Reliquum arteriae in crus fertur, &constituit arteris cruraLTA les.