Latin
DECIMVM & VLTIMVM PAR
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 2-33
Unproofread scanNot analysed yet
DECIMVM &VLTIMVM PAR nervorum intra cranium in postremo occipite ex medulla oblongata jamjam in spinam illapsura ortum, aliis seprtimum est Hoc reliquis durius est, variisque prodit radicibus postea unitis, &per proprium atque obliquum foramen cranii e greditur. Statim verò fortibus membranis jungitur (non commiscetur) cum praecedente pari, mumimenti ergo. Deinde verò rursum sejungitur, &in linguam abit maxima sui parte, minimâ vero in hybidis &laryngis musculos. CAPVT III. DE NERVIS EX SPI nali medulla prodeuntibus, &primò de Nervis ex Cervice, adeoque totius manus Nervis. Actenus decem paria nervorum inA Atra Calvariam ex medulla oblangati *IE x De Nervis. gatâ prodeuntia: sequuntur reliqua PaRIA, quae TRIGINTA, nonnunquam viginti novem, ab eodem principio, videlicet medulla longa emanantia, sed pront illa iam extra cranium IN SFINA dorsi est, ubi spinalis vel dorsalis dicitur. Ex MEDVLLA, dum IN CERVICE est, oriuntur nervorum paria, aliis septem, aliis octo, in totum caput exteriùs &musculos vicinos disseminata.