Latin
DECIMVM & VLTIMVM PAR
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 3-23
Unproofread scanNot analysed yet
Primum &Secundum par prae reliquia omnibus hoc peculiare habent, ut non à latere, sed partibus antica &postica prodeant, ob peculiarem articulationem primae &secundae vertebrae. Primum verò par oritur inter occipur &primam vertebram. Setundum par inter primam &secundam vertebram; &sic deinceps. Primum &Secundum par disseminantur in capitis musculos, &ad auresTertium &quartum in musculos genarum, item qui capiti &collo communes sunt. Quintum cum quarti &sexti propaginibus faciunt nervos diaphragmaticos insignes: &quintum cum praedictis partem retrorsum mittit, partem antrorsum in musculos caput inclinantes, brachiorum scapularum, &cutim ibidem. Lextum Sextum ad brachia &scapulae cavum. Septimum cum vicinis duobus, nempè sexto colli &primo thoracis jungitur, cujus praecipua portio ad brachium accedit usque ad manus extrema. Feruntur enim IN BRACHIA quina vel sex paria nevorum, videlicet ex quinte, sexto &septimo cervicis paribus, item prime &secundo paribus thoracis. PRIMVM PAR ex quinto pari Cervicis in Deltoidem potiss. &brachii cutim abit, partem relinquens quae venam lnlmerariam comitatur. SECVNDVM crassius.