Latin
DE PANCREATE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
III. Etia superius diaphragmati, sed à sinistris per aliud ligamentum à peritonaeo natum, teres &validissimum: posterias etiam, ubi cava transit, gibba parte peritonaeo adhaeret. Substantiam habet rubram &mollem, vasis Circumfusam, instar sangvinis concrer, unde παρέγχυsια dicitur, id est. affusio, quia affunditur vasis, &spacia inter haec replet. Color epatis sani rubicundus. In quibusdam aegris, ut hydropicis pallidum est valde, uri etiam splen &renes. Vasa autem illa in epate sunt radices venae portae &cavae (paucis interjectis arterijs &exilibus, magis albentibus, à caeliacâ per simam partem dispersis; cum gibba à diaphragmatis motu ventiletur) quae apparent distinctae abstracta carne seu parenchymate epatis, quomodo ferantur hinc inde mordinate, inter quas etiam disseminantur tenues surculi, in unumpostea porum euntes, &bilem ad folliculum deferentes. Conjungitur autem cum radicibus pottae, ut ibi sanguis à bile segregetur.