Latin
DE PANCREATE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed portae radices plures per imam partem epatis hinc inde disseminantur, paucae per summam: econtra cavae radices plures per superiorem &gibbam partem, pauciores per cavam seu sima partem. Anastomoses vel conjunctiones radicùm venae portae &cavae peculiariter sunt notandae. Rejectis enim ijs, qui planè negant uniones harum venarum, aut qui obscurè eas cognosci putant: manifestum est diligenter inquirenti conjungi has radices modo per transversum, ut altera alteri quasi per medium incumbat; modo extrema unius venae tangunt extrema salterius, modò extrema unius tangunt medium alterius, modo se invicem non tangunt, fortè ubi rami epatis tantùm nutritioni inserviunt. Praecipuè observandum monet Bauhinus Praeceptor meus insignem anastomosin, quae tanalem aemulatur, &est veluti communis &continuus ductus, ex radicibus portae in radices cavae, stylum satis magnum admittens. Per has ergò uniones radicum venae porta &cavae sanguis transire potest: sic per has transit materia peccans, quando purgationibus habitum corporis evacuamna Venas Venae portae radices paulatim versùs imam partem fiunt pauciores &majores, Ortus vedonec in unum truncum abeant, qui venarum.