Latin
CAPVT XI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 237
Unproofread scanNot analysed yet
a forma; quia intus cava est, foris gibbosa &prommens, magis tamen in viris, quam mulieribus: quia harum collum exaequant glandulae ad laryngem positae. Protuberantia illa in collo anteriùs conspicua dicitur Pomum Adami. In medio distinguitur lineâ, unde duplicem alij constituêre; cum revera duplex rarissime inveniatur. Secunda κρυκοειδὴς sive annularis, quia rotunda est instar annuli, &totam laryngem ambit. Est autem instar annuli Turcici: nam posterior pars est lata &crassa admodum. Vulgò innominata, quia antiquis absque nomine. Terria &Quarta alijs unica: sed si membrana exuitur, apparebit esse geminam. Dicitur ἀρυταινοειδὴς, guttalis, ob formam gut turnij vel ollarum parti, quà aquam effundimus: si duo processus partis superioris considerentur, qui juncti constituunt rimulam pro modulanda voce, quae alijs lingula appellatur, parva lingua, vel γλῶττις: vox n. non sit, nisi per transitum augustiorem. Annotandus hoc loco sinus; qui formatur inter guttalem &scutalem, à membranis π γ 3 ι . Fr Liber II. De branis cartilagines colligantibus: in quem, si fortè inter ridendum vel loquendum, ubi aperitur ἐππιγλωττις, mica panis vel aliquid ex potu incidit, tussis excitatur, quia contra spiritum fertur.