Latin
CAPVT XI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 238
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si sensim aliquid per rimam delabitur ad parietes laryngis, spiritu non obstat. Quinta ἐπιγλωττις dicitur, quae rimam tegit &claudit, ne ex cibo vel potu in tracheam multa decidant, sed clausa epiglottide in gulam abeant. Non verò exactè clauditur, quin parum ad latera ex potu descendere queat. Quando enim dicitur potum non transire in tracheam &pulmones, de maxima parte intelligendum est: nam aliquid eo deferri supra audivimus. Vnde in adfectibus thoracis eclegmata &tabellas praescribimus, in ore reclinato capite tenendas, donec liquescant; ut portio aliqua per tracheae parietes defluat. Est autem mollior epiglottidis SUBSTANTIA, figura linguae, vel secundum Hippocr. folij hederae. Utrinque verò mebrana ori communi alligatur; quali etiam lento humore perfusa succingitur laryngis interna cavitas, &extra quoque larynx obvolvitur. Vasa. Venas habet larynx à jugulari externa. Arterias