Latin
CARVT I
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 246
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim crescunt etiâ fecticis &tabidis, praecisique semper crescunt in quavis aetate; atque saepiùs abscissi citiùs crescunt. Immò in defunctis, ut furibus &c. crescunt. Videatur Paraeus in fine operis qui cadaver conditum domi suae habuit a 24. annis, cui semper crevêre pili &ungues quoties resecuit. Ergò ex foliginibus &vaporibus nascuntur. Miteria remota est humiditas superssua, praesertim quae in glandulis continetur. Propterea ubi glandulae, ibi ut plurimum pili, velut ad aures, sub alis, in ingvinibo &c. Si verò aliquando glandulae adsunt, absque pilis, ex nimtâ copià humoris hic pilorum defectus oritur. Nam materia in qua, vel locus generationis pilorum non debet esse nimis humidus, neque nimis siccus, sicut i nihil generari videmus in loco palustri &fuliginoso, neque in terra nimis arida. Ideoque Ideò cutis, quia pars temperara est, locus est generationis pilorum; sed si humida nimis est, vel nimis sicca, ut in quibusdam fit, pili non erumpunt: Hinc animalia crustrata, ut cancri, ostrea &c. pilis carent.