Latin
CARVT I
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 247
Unproofread scanNot analysed yet
Cutis ergò in qua pili generabuntur, esse debet moderate sicca, ne pilus cauda suâ seu radice excidat; nec non moderato laxa &rara, ut penetrare pilus possit. Hinc per totam cutim, quia porosa est, pili oriri possunt, &habet etiam quilibet porus infixam radicem pilosam, si excipias volam manus &plantam pedis, quae partes ob motum &attritionem perpetuam carent pilis, &quia sentire maximè debuerunt. Hinc ex cicatrice quippe poris destitura; nullus exsurgit pilus. Efficiens est calor moderatus, fuliginosos istos vapores exsiccans, &foras in poros cutis protrudens. Haec tria jam explicata, praecipua sunt requisita ad pilorum generationem, vide, licet materia, locus conveniens &calor. Unde è contra colligi potest causa cal1. Quando mareria deficit. (viciei. 2. Quando cutis est ab ortu siccior, &postea magis siccatur, nec a parre aliqua vicina humectatur. Intelligendum