Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 250
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut cerebrum habet homo prae caeteris animalibus maximum, sic capillos co piosissimos. 2. Calefaciunt moderatè, cum aliàs in capite pinguedo nulla calefaciens; sed potius ossea substantia, eaque à corde dissita. Capilli verò pro judicio Medici in hoc vel illo sunt magni relinquendi aut etiam abscindendi, sed non planè abradendi, quia defluxiones inde concitantur. Sic eriam barba maxillas &mentum fovet, &moderatè calefacit. 3. Ornant: nam calvi &depiles deformes sunt, ita &barba ad ornatum facit, &venerabundum virum efficit, praesertim si pili undique circumfundantur. In mulieribs verò hac formâ veneranda non erat opus. Forma pilorum per accidentia describi potest, quae sequentia sunt: 1. Magnitudo: Longissimi verò pili sunt capitis, quia cerebrum majus est quam reliquae glandulae: &crassissimi, quia capitis cutis crassissima est, sed tamen rara, &sufficientem humorem continens. Pro ratione ergò cutis vel crassae vel tenuis, rarae vel densae, item humoris copiosi vel pauci, &caloris debilis vel fortis, fiunt pili crassi vel tenues, duri vel molles, copiosi vel non copiosi, &c. II. Figura Pili recti sunt &simplices, in uis, qui humore abundant, crispi verò in iis, qui sicci sunt. Hinc crispi duriores sunt rectis. Hinc omnes AEthiopes crispi sunt, videlicet ob siccitatem temperamenti. Schytae verò &Thraces, pilo sunt promisso &simplici; quia humidi sunt, teste Aristorere. Deindè pili recti fiunt ob meatus rectus, per quos fit evaporatio; crispi è contra. III. Color in brutis aemulatur colorem cutis. in homine admodum variabilis sequitur regionem &aerem ambienrem, humorem praedominantem, aetatem, &c. Nam qui calidas &csicas regiones incolunt, pilos habent non tantùm siceos, crispos &fragiles; sed etiam nigros, ut AFgyptii. Arabes, Indi. Sic Hispani, Itali &Galii ex parte, ut plurimum nigros nigros capillos alunt. Qui humidas &frigidas regiones; non tantum molles, rectosque pilos habent, sed ut plurimùm flavos vel albos, ut Dani, Angli, Norve. gi, Sueci, Scythae, etc.