Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 251
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde humor praedominans colorem facit pilorum: ut pituitosis albi ut plurimùm sunt pili, &ita consequenter, Sed &calor variùs variè colorat: ut, immodicus calor dat nigros capillos: nam vaporosum excrementum ex calore decoquitur, &in exactam fuliginem mutatur. Calor autem tempera. tus dat flavos; temperatior ruffos, imbecillus albos. Sed facilè concurrit utraque haec colorum caussa in capillis, ut redundante pituitâ, imbecillitas caloris associatur, redundante sangvine, calor moderatus est, &c. Ratione quoque aetatis fit mutatio coloris; uti &aliorum accidentium. Adultioribus enim fiunt pili non tantùm crassiores, duriores, valentiores, &copiosiores; sed &tandem cani atque albicantes: quam Caniciem veteres putarunt fieri à siccitate, quemadmodum arborum folia ex siccitate albescunt. Sed hos refutat Aristoteles. Nam qui qui tecto capite incedunt, citiùs carscunt, nec tamen ita exsiccantur, quàm qui nudum caput aeri exponunt. Deindi quidam ab ortu statini canescunt, quod non à siccitate.