Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 252
Unproofread scanNot analysed yet
Canescunt autem citiùs, qui capits velato incedunt, quia calor nequit eyem tari, sed obruitur &strangulatur que exstincto externus inducitur: hinc putredo canitier caussa, ut fiat canities, Q mopiam caloris nativi, quando non ita humores coquere potest, ut in juverute Et ultima atque tenuissima pars pilorum ubi calor minimus, maximè albescit. *Caeterum cur ex putredine humor albas oriatur, caussa est secundum Aristotelem, quia magna pars in aerem vertitur, qui terrenae &aqueae substantiae permixtus facit albedinem. Exhinc etiam liquet; cur homines citiùs circa tempora canescant, quia nimirum ibi magni &carnosi sub cure locatur musculi, qui ob humiditatem faciliùs putrescunt. Adde quod temporum ossa admodum sunt tenuia, ideoque calor extraneus facilè potest pervadere