Latin
DE CAPITI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 298
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia inter has media septum constituit vel interstitium inter utrumque nasi foramen. His apponuntur aliae duae pinnas constituentes, &per membranosa ligamenta colligantur. Vasa. Venae adsunt ex jugularibus. Arteriae à Caroridibus. Nervi à tertio pari, utrinque unus, qui per foramina nasi &oculorum communia, ad majorem angulum in tunicam nasi abit, &ad musculos, atque ad palatum vergit. Tunita nares succingens à durâ matre est, &communis ori, palato, linguae, laryngi, gulae &ventricuio, sed in naribus tenuior est, &exquisiti sensus; nam excitata sternutationem facit. Usus nasi externi est. 1. Ut per eum aer intret usque in cerebrum, spro spirituum animalium generatione. 2. Ut per eum aer intret in pulmones, pro refrigerio cordis, &vitalium spirituum generatione. 3. Ut 3. Ut per eum odores deferantur usque ad mammillares processus. Unde quibus nasus ad radicem dissectus est, vel non olfaciunt, vel malè. 4. Ut cerebri excrementa per eum cen canalem effluant. 5. Ad vocem quoque. aliquid confert. 6. Ornatum faciei addit. Scribitur in Chronicis Anglicis virgines honestiores ejus loci tempore belli cum Danis, nasos sibi amputasse; ut ab irruentium Dariorum militum impetu, pudicitiam sartam tectam, hac deformitate conservarent.