Latin
CAPVT XI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 299
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. DE ORE, BVCCIS ET LABIIS. REstat ultimum organum sensus, gustus videlicet LINGVA, quam antequàm explicemus, partes externas circa os, &internas alias in ore, proponere oportet. Partes externae circa os variae sunt, Superior pars sub oculis inter nasum &aurem, ob ruborem tam solitum, quam insolitum in pudore, dicitur pudoris sedes, malum seu pomum, item circulus faciei. Inferior pars laxior, quae inflari potest, ut apparet in tubicinibus, bucca dicitur. Pars labri superioris, mistax. Cavitas ei impressa ÷ns, Philtrum quasi amabile. Sunt verò labia duo. Superius &inferius, ex quibus rima in medio constituitur, os dictum. Partes labiorum extremae prominentes appellantur prolabia.