Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 4-13
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER III. Usus est buccas cum labiis movere: estque dentibus instar manus, dum huc illuc ad dentes cibos propellit, quo exactius comminuatur. Labia constant ex carne indigesta &fungosa, (Fallopius habet pro nono pari musculorum labii) quorum cutis adeo cum musculis miscetur, ut cutis musculosa, vel cutaneus musculus esse videatur. Teguntur tunica ori &ventticulo ommuni: unde in vomiturientibus inferius labium tremit. Partes quae invicem se contingunt, rubent, ob sangvinis affluxum. Usus 1. Os claudere, &dentes, partesque interiores tueri à frigore &externis injuriis. 2. Ad edendi &bibendi commoditatem. 3. Ad vocem &loquelam. 4. Ad rejectionem sputi. 5. Ad ornatum. Musculi labiorum praeter communes supra explicatos proprij aliqui sunt, qui tamen quo ad numerum variare possunt. Aliqui plures, aliqui pauciores numerant: nam quidam ao aliis simplices habentur, ab aliis multiplices. Par