Latin
LIBER III
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 5-12
Unproofread scanNot analysed yet
DE CAPITE. Parunum est illustre à Fallopio descriptum, quod ex oculorum &nasi in- Musculorumtermedio angulo delapsum, rectà in su- 4. parta su perius laperius labri corpus immergitur. Alia duo paria sunt, quae omnes alij brum morentia. pro unico habent; &jundame: ta locant in osse malae firma &carnosa; atque oblique deorsum (unum tamen magis altero) vergunt. Mutuus quidem horum in exortu amplexus est, sed in diversas labij partes manifestè inplantantur, quare &inrerius par magis ad latera trahit quàm superius. Aliud par est carnosum, gracile, teres, pinguedine obvolutum, a cavitate malis lubjecta ortum &insertum, ubi labia Vsus. conveniunt: &hoc par deorsum movet. Dicti hi omnes musculi superius Musculorum par inferilabium movent. Aliud par est inferius labium mo-is labrum movens. vens, latum &breve. Oritur carneum à maxilla inferiore ad latera menti: inscritur obliquè ad labij medium. Omnes vero labiorum musculi cuti adeò miscentur, ut fibrae decussatim se intersecent. Quare valdè diversi fiunt labiorum motus. Ad exquisitum labiorum sensum mittuntur nervorum propagines, &ex vicinis locis venae &arteriae. MuscuMUSCULI MAXILLAE INFERIORIS (haec enim movetur, superi ori immobili) aliis octo, aliis decem numerantur, dicti masticatorii; mansorii, molares, quia ad masticationem seu ciborum contritionem faciunt. Unum tantùm par maxillam deprimit, quia aliàs deorsum tendit. Reliqua paria attollunt, quae robustissima sunt. Primus musculus temporalis dicitur à situ, quia temporum cavitatem occupat. Hic omnium maximus est, validus &robustus. Major tamen &robustior in aliis animalibus, ut leonibus, lupis. canibus, porcis &c. quae morsu forti uti debebant.