Latin
CAPVT XI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 460
Unproofread scanNot analysed yet
3. Et tamen sentiunt, sed magis qualitates primas quàm secundas, &inprimis magis frigidum (unde haemodia sive dentium stupor) quàm calidum, e contra quàm caroSentit autem non totus denssper se, sed pars interior, mollior &magis medullosa; cui obvolvitur alia durior &exterior; quae non dolet, neque abe igne, nec à ferro: sicut in ense sub cortice chalybis durissimo medulla ferrea intus latet minûs dura, &ut cusis per cuticulam non sentientem sentit, sic pars intima per exteriorem, in quam intimam. cum cavâ sit, ingrediuntur nervuli molles, &membranulae succingentes. Hinc monialis quaedam Patavii dentem quem habebat prae aliis longissimum cum fecari curasset; ad deformitatis curam: statim convulsa &epileptica decidit. In parte autem dentis absectâ nervi vestigium apparebat. 4. Hinc secus quàm alia ossa nervointrà cavitatem admittunt. 5. Lon. ij r. Longiore tempore vitae augentur, ferè usque ad extremum senium, quia videlicet quotidiè minuuntur ex manducatione &attritione; sicut Gurta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo. Quantùm ergò atteruntur, tantùm rursum augescunt. Liquet hoc inde: si dens aliquis decidat &non renascatur, oppositus tantò crescit longior, quantum spacium vacuum est prioris dentis.