Latin
CAPVT XI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 4-24
Unproofread scanNot analysed yet
Haec considerans Fallopius uti &quod novi dentes nasci putentur, cadentibus aliis, colligit vim formatricem in dentibus remanere vivificam, ad extremum usque senium. GENERANTUR dentes in utero, post maxillarum generationem, in qualibet maxillâ duodecim: quatuor incisorii, duo canini, sex maxillares: qui aliquamdiu in maxillis imperfecti latent rarum enim est statim dentatum nasci infantem) ne infans sugens papillam laedat. Unde in abortu vel infantulo dentes exigui erui possunt. Erumpunt extrà gingivas citiùs in brutis, quia citius solidiorem cibum capiunt: in homine mense septimo vel seriùs; &citiùs superiores, nonnullis citiùs inferiores, &in his Ff 2 Ano Anteriores prius: 1. Quia hi magis ecuti sunt, 2. Quia minores reliquis. 3. Quia os ea parte est tenuius. 4. Quia horum major est necessitas, &ad vocis formationeni, &ad ciborum divisionem. Atque eo tempore quo erumpunt dentes in infantulis, docet Hippocrates oriri febres, convulsiones &alvi profluvia, maximè cum canini egrediuntur. quia dentes gingivas perforantes, plus quàm stimuli in carne affligunt.