Latin
CAPVT XI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 462
Unproofread scanNot analysed yet
Hi dentes habent SUBSTANTIAM osseam duram &cavam parte qua erumpunt, parte verò posteriore mollem, membranâ tenui &pellucida vestitam. Circa septimum verò annum &decimum quartum solent alij erumpere (excidentibus prioribus) in utraque maxilli decem, quatuor incisorii, duo canini, &quatuor maxillares. Et priores excidunt quarto, quinto atque sexto anno; quia alveoli crescunt &liantur, unde dentes tùm temporis molliores vacillant &cadunt. Si non excidunt; per novos alveolos prodeunt posteriores, superiùs ut plurimum extra, inferiùs intra, ac si novus esset ordo denrium.