Latin
CAPVT VII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 48
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. DE PERITONAEO. Ablatis omnibus musculis abdominis, n conspectum venit PERITONAEUM subjacens, &intestinis obductum, dictum à circumtendendo, quòd circumtendatur partibus quae inter diaghragma be& crura sunt. Est autem PERITONAEUM membrana viscera inferioris ventris investiens. Membrana est, &quidem saus tenuis atque mollis, ne oneri sit. sed valida &densa, ut laxari distendique possit: Craeßior est in mulieribus ab umbilico usque ad pubem, ut in gestatione foetus distendi magis possit; in viris praesertim crapulae addictis crassior à mucronata cartiligine ad ambilicum, ob ventriculum putatur. Alii volunt Peritonaeum esse ex liga. mentosa &nervosa substantia. Alii ex solis nervis, alij ex solis ligamentis, alii à "meningibus cerebri. Figvra Peritonaei est ovalis. Est enim instar vesicae vel ovi oblongi. Nam inferiorem ventrem totum succingit; ideò huic lengitudine &latitudine respondet. Superficies eius est intrinsecus levigata, &velut humore oblita, ob intestina, quae tangit; extrinsecus fibrosa, &nonnihil aspera, ut connectatur cum musculis. Ortum habet ad spinam ad lumborum vertebram primam &tertiam, ubi erassius est peritonaeum, undè ibi non nisi rumpatur, separari potest.