Latin
CAPVT VII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 49
Unproofread scanNot analysed yet
Connectitur etiam superiùs diaphragmati arctissimè, (unde eo inflammato hypochondria sursum convelluntur) inferiùs ossi pubis &ilij, anteriùs lineae &albae &transversorum musculorum tendinibus, Est autem ubique duplex (Laurentius verò cum Cabrolio omnes mombranas, etiam piam matrem duplices facit) quod tamen maximè circa spinam apparet: supra umbilicum ita firmiter cohaeret, ut discerni nequeat: at abumbilico ad puben manifestè dividitur in duas tunicas, adeò distantes, ut in earum capaci duplicitate vesica contineatur, quod paucis observatum: idque in hunc usum. 2. Ut ibi sit robustior membrana, ubi gravatur.