Latin
PRAELOQUIUM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 5
Unproofread scanNot analysed yet
Dabitis hoc, si quid est, si qui est is memores vestrae meaeque conditionis vestrae aequitati, meaque atati; quae nondum omnia invenire permisit: necperegrinationes, quibus hactenus addectus fui, ocios è singula pensitare. Et nemo unquam ita ingenio aut memoria potuit, ut omnia intelligeret, colligeret. Quae prae me fero, cùm delicti ulpam modestè agnoscendo non minùs honoris adquiratur, quàm laudis fama gloriosè demerendo. Interim Sophoclaeum istud pro me usurpo: —ειδ ἐχὼ νέτος συ τὸν χρόνον χρὴ, μᾶλλον ἢ τάργα σκοπεῖν. Quo cum convenit illud Menandri: Μὴ τούτο βλέψης εἰ νεώτερος λέγω, Ἀλλ εἰ Ὀρονουντος τοὺς λογους αὐδρος ἔρω. Zoilos &Momos improbos, quos defuturos nunquam dubitavi, contemno: ij enim non nisi indos cti, rupices petrones &tamen ne nudi ab ingenio videantur, nulláque scientiae fulturâ subnixi, quidvis arrodunt &adlatrant. Hic virtutis comes est individuus, Invidia. Quamobrem nunc ad te Lector, qui candidus, redeo; Methodumque, quam sequutus, declaro. In parte quacunque explitandâ pradest quidem ejus structura seu fabritam ritè primum aperire; deinde vero actionem, tandem usam. Quam quidem methodum primis capitibus non aliam ab caussam usurpavi, nisi ue funiores &distentes hunc ordinem edocti, similiter ipsi totum opus pro placito disponerent.