Latin
PRAELOQUIUM
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò haec Methodus cogit nos saepe multa verba repetere, &prolixitati incumbere; deinde verò non omnis pars actionem habet, neque semper accurate adeo distinguuntur Actio &Vsus malui in toto relliquo opere cum alijs Anatomicis brevitatis caussâ, cujus apprime studiosus esse cupio, facere. Maxima namque pars scientiarum breuia, rijs capimur. Et praestat rectùm quàm longum currere. Itaque primo partis fabricam dilucidare lubido fuit, ejus situm, magnitudinem, numerum, figurâ, superficiem, connexionem, foramina, meatûs, cavitates, mebranas, vasa, particulas, &c. recensendo: teinde v. usus omnes. Vbi opus fuit; partis caussas explicavi: Efficientem, materiam, formam, &finem. Alicubi partes definivi nonnullas: ut eodem modo discentes cujuscunque nullo negotio definitionem contexerent. Illa enim semper adhibere &repetere, quae quivis de facili praestiterit, hominis est non tantùm ocio &char, ta abundantis &abutentis sed etiam aliorum ingenijs diffidentis, atque superstitiosè ad gloriolam etiam compertißima inculcantis, ut Chalcidius in principio Timej dicebat. Partium verò omnium exactam satis plenamque exhibeo explicationem, non tame quasi omnia, sed quasi praecipua dixerim.