Latin
DOCTORI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Archangelûs omnes hactenus ab alijs dictas retinet, &addit spiritus, triplices, 4 humores alimentarios, item excrementitios, ut urinam in vesica, bilem flavam felleae vesicae, pituitam excrementitiam, &omnia omnium coctionum excrementa, cuticulam, &internam cavitatum interiorum. Addit adhuc a. alias similares non vulgitas. 17. propriam nimirum substantiam (remotis alijs partibus similaribus, venis, arterijs &c.) cerebri, linguae, pulmonis, cordis, jecoris, vesicae bilariae, lienis, ventriculi, intestinorum, renum, ureterum, vesicę urinarię, ute ris penis, testium, musculorum, glandularum. Sed frustra, ceu nova haec adducit. Sub carne enni continentur ferè omnia. Nam HippoHippocrati &Galeno alia est caro musculorum, alia viscerum, alia glandularum. Et alibi Galenus triplicem proponit carnem 1. in musculo, quae veteribus tantùm caro vocatur. 2. πάρεγχυμα in Jecore, corde, rene, &c. 3. tandem in ventriculo, vesica, venis. Unde quadruplex colligi potest Caro. 1. Musculosa, quae Galeno saepe Caro fibrosa dicitur, estque mollis &rubicunda, &propriè Caro dicitur. Atque Hippocrati saepè Caro. idem quod musculus. 2. Viscerosa vel viscerum. Erasistrato parenchyma seu. affusio sanguinis, Galeno similaris &simplex Caro, quae Viscerum vasa firmat, spatia inania replet, &actionem edit. 3.