Latin
DOCTORI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Membranosa, vel cujusque partis membranosae carnosa substantia, ut in oesophago, ventriculo intestinis, utero, vesica. 4. Glandulosi, vel glandularum, quae est. 1. pro vasorum div sionibus firmandis. 2. pro humoribus superfluis quia spongiosae &rarae sunt glandulae, imbibendis. Vnde vulgò dicuntur emunctoria: Capitis quidem, quae in collo sunt. Cordis, quae sub axillis: epatis, quae in inguinibus. 3. pro partibus humectandis, ad faciliorem motum, vel alias ad prohibendam siccitatem. Tales sunt ad linguam, laringem, in oculorum angulis &c.