Latin
CAPVT XXIV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
IRETHRA seu fistula urinariae est canalis nervosus, eiusdem semper amplitudidinis, à vesicae cervice (unde prodit tanquam longior aliqua cervix) ad extremum penem; nisi ubi glans cum nervosis corporibus jungitur: ibi enim superficialem habet cavernulam, in quâ aliquando humore erodente collecto, ex gonorrhaea vel aliundè fit ulcus &doior intolerabilis. Urethram hanc amplectuntur corpora penis &contingunt, sub quibus ponitur, &unà cum iis reflectitur, atque deinde ad glandem exporrigitur, designans hac ratione figuram literae S. Duplicem autem membranam &substatiam insuper habet propriam urethra. Una membrana est interna &tenuis, qua etiam glans integitur. altera exterior &carnosior ex fibris transversis, Substantuspropri ae medium est laxum, spongiosum &nigricans, ut cum corporibus nervosis distendi queat. Vsus urethrae est, ut sit ductus communis urinae, seminis &humoris oleaginosi. GLANSVel caput penis est pars extimatumens, subrotunda vel turbinata, aequalis, coronae modo circulo cincta. Carnem habet sensilem magis &solidicrem, quàm in reliquo pene est, tenuissimâ membranâ intectam. iiollis est, &exquisiti sensus, pruritus eigo. In aliis acutiot, in aliis obtusior.