Latin
CAPVT XXIV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
Involucro vel vegmine donatur, quod praeputium dicitur, à putando, &inferiore parte glandi alligatur per membranam vel vinculum quoddam, franum appellatum. DUO CORPORA NERVOSA, utrinque unum, reliquam, &quidem maximam partem penis constituunt: quae substantia tota est quasi crassissima arteria, fungosâ carne infarcta. Duplex enim est substantia, prima exterlor, quae densa, dura &nervosa; altera interior fungosa, rara &cavernosa, atque ex nigro subrubra, unde Vesalius ait, dimpleri eam plurimo nigricante sanguint. instar farciminis.