Latin
DE PANCREATE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 92
Unproofread scanNot analysed yet
Huius chymi, quàm primum ad truncum venae portae appulit, partem crassiorem splen ad se rapit, per ramum splenicum dictum: reliquum tenuius pergit per truncum venae portae in hujus radices sitas in parte concava epatis, in quibus tanquam in loco fit sangvificatio, a parenchymate epatis, sive rubra substantia, tanqua causa efficiente, convertente materiam in substantiam rubram, qualis epatis caro est: Et carnis quidem epatis vis atque efficacia facilè subit ob tunicam hoc loci tenuissimam radicum venae portae; per quam etiam pars sangvinis jam confecti effunditur in epatis substantiam pro nutritione; reliquum verò per anastomoses in cavae radices expellitur, ubi magis sangvis elaboratur &perficitur. Interea ut supra dictum, bilis extrahitur à sangvine per surculos in folliculum fellis &porum bilarium desinente. Serùm verò ob tenuitatem retinetur nonnihil ut faciliùs sangvis ubique permeare possit: poste à verò serum partim ad renes amandatur, &hinc per ureteres ad vesicam, unde postea urina, partim ad cutim abit &exit per sudores insensilesque transpirationes. CAnogle