Latin
DE PANCREATE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 91
Unproofread scanNot analysed yet
na portae dicitur: sic etiam radices cavae supernè &in anteriore parte in unum truncum coeunt, qui statim ad epar in duos ramos magnos dividitur, ascendentem &descendentem, atque hinc dicitur cava oriri ex superiori parte seu gibba epatis, portae vero vena à sima parte. Nervos habet epar à sexto pari duos; unum à Stomachico alterum à costali, dispersos tantùm per tunicam ejus, non per substantiam (sicuti vult Vesalius) ut profunditas ejus sensu careat in humorum tot motibus, Unde etiam dolores ibi obtusi &potiùs gravativi fiunt. Actio epatis est sangvificatio. Ex chilo enim per mesaraicas attracto jecur san- Sangvisiguinem conficit; quod fit in ramis venae cationis loportae, tanquam in loco; παρέγχυμα ve cus, materò epatis non tantùm vasa fulcit, ut qui- ria ex qua, dam volunt; sed efficiens est sangvifica- &efficiens. tionis: Una verò cum sanguine generat naturalem spiritum. Sangvificatio ergò ita fit. Chili in ventriculo facti, &in tenuibus intestinis absoluti pars inutilior &crassior in crassa intestina deturbatur, atque per anum excluditur, pars verò laudabilior &tenuior Pme giti. à mesaraicis per intestina dispersis attrahitur, alteratur nonnihil &ab ijs vi ab epate advocatâ sangvinis rudimentum accipit, &Chymus tum dicitur.