Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ita est, Auditores: ausim enim dicere, quod sentio: &vos ipsi mihi eandem jam animo praeconcipere videmini sententiam: seculum hoc nostrum felicitate suâ cum multis retrò actis paria facere. Possem hoc exquisito argumentorum apparatu docere variè; exornare etiam cum aliquo eloquii colore; si quid tale aut ipsa exigeret veritas, quae matronali veste, hoc est, simplici orationis cultu gaudet: aut sapientum consessus, qualis est Vester, verborum parsimoniam aspernaretur. Quo salutari quasi signo incitatus; praecisâ omni verborum luxurie, ita commemorabo aevi nostri felicitatem: ut notaturus ipsa duntaxat fastigia rerum atque extrema capita; me prolixitatis onere, Vos auscultandi diuturno taedio liberem. In eo itaque omnis haec versabitur oratio; ut ex seculi nostri commissione cum superioribus, planum fiat: artes &liberales, &manuarias, ad eam usque munditiem esse auctas politasque: ut sponsionem praecellentiae cum priscis omninò facere valeamus. Nam ut inde proficiscamur, quod cum gratia Vestra, Auditores, &attentione fiat: illud exploratae est veritatis: tantò venustiori sermonis ornatu, hac quidem tempestate, ingenuas scientias in publicum prodiisse quantò olim tetriorbarbaries universum regnum literarium per vaserat. Nullo tum erat in numero, nullo doctrinae aestimio quisquam: nisi idem (utar hominum asperitatibus, pro delitio habitis) aut ecceitates conceptibiliter ab entitatib. mentalibus hercisceret: aut actuales existentias metaphysicabiliter distingueret: aut mobilitarem formalem &subjectivam &rationem teneret in omni physicali puncto.