Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 9
Unproofread scanNot analysed yet
CASPARIS DORNAVI FELICITAS SECULI. Um populus Graeciae vel quinto quoque anno vel nono conveniret ad Iudos Pythios, edito loco atque amoeno: opera data fuit communi studionon minori solemnitate: ut propositâ spe praemiorum amplissimâ, tum luctâ certaretur, disco, cursu, pugilatu: tum inprimis Poëtarum contentiones audirentur; quibus aut Apollinis, aut benè meritorum, qui è vivis excesserant, memoria recoleretur. Sapienter fecisse dicuntur, &ad justitiae legem instituto sanè quàm accommodato! Debetur enim &ipsis mortuis haec gratia; ut quae in iis habitavit olim Virtus, renovato quasi gloriae cultu denuò exsplendescat; praedi catione posthumâ capiat incrementum: &,quia mollissima est via ad honestatem, quae per exempla ducit; qui adhuc inter vivos numerantur ardore quodam excitentur, contento cursu per laboris stadium grassandi ad Virtutis Templum. Mihi verô, in hac nostra panegyre, etsi versari liceret in repetitione tantùm aut rerum aut personarum veterum; ita tamen visum est aequitati nos litare oportere ut praeterita dum replicamus, quâ dicendo, quâ commentando; praesentia interim ne aut obliMITUI nogriiarimu viscamur penitus, aut quasi cum fastidio insuper habeamus: quorum alterum animi foret ingrati; ulterum imprudentiae non ferendae. Vivimus quipe in ejusmodi aevo; quo non minùs Misericors DEUS rebus humanis intercedit; quàm illo secuo, quod aureum sibi audaciâ quâdam, anjucundo errore plurimi confinxerunt.