Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 12
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerint solerti quadam mentis indagine promti; fuerint faciles ad docendum; fuerint ipsâ etam vitâ inculpabiles: quae tam est necessaria pars Theologi, atque adeò cuusvis pii: ut sine bonis operibus imperfectus sit Christianismus universus. Certum tamen est, tria illis defuisse, quae ad sacrae scripturę mysteria eruenda, plurimùm pertinent: peritiam linguae Sanctae (excipio tamen Hieronymum trilinguem, &quinquelinguem Epiphanium) tum verae atque utibilis Logicae usum &facultatem; tum denique studium &observationis &expositionis verborum, quae juxta genuinum sensum scripturae adferatur. Istis praesidiis cùm instructi sint Doctores aetatis nostrae: quid mirum est? tantò nos firmius pedem ponere in sacrarum literarum campo: quantò magis illi prisci lubricè versabantur in plurium locorum interpretamentis; vel contra sermonis Hebraici radices ®ulas; vel ratio cinando miscentes quadrata rotundis; vel allegoriam confingentes; ubi simplex proprietas consectanda erat. Eâdem prosperitate ad juris doctrinam patet accessus, absque illo prolixitatis diverticulo, &confusionis: ut vanitati sit proximum, optare; nobis restitui tot EIOTT tot lurisconsultorum volumina, quae Justinianus abolevit: ut summas legum nobis relinqueret.