Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 13
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil deest, neque amplissimae juris scientiae, neque eidem conferendae in compendia, tot nobilissimorum hominum: ne quid dicam de saluberrimis statutis variorum re gnorum ac civitatum: quae Decemviros sanè nullos exigunt, qui in Graeciam excurrant; leges in tabulis adferant. Quò usque enim aut Areopagum civitas Attica jactabit. &illa ex argentis scabella: alterum Contumeliae dicatum, Impudentiae alterum? Nobisne illae septem Graeciae civitates non desinent obijcere Amphictyones suos, judices rerum peritos, ju dicando accuratos? Desinant profectò: si ad Gallorum Curias se convertent, quae Parlamenta vocant; aut ad Germaniae nostrae Spirensem Cameram, à Maximiliano Caesare statutum oraculum communis patriae: aut Principum hinc inde, Caesaris imprimis curias onnatissimas: ubi Justitia &Sapientia sedes sibi suas delegerunt. Nec erit, opinor, ulla alia ex liberalissimis artibus; quam non aggressi sint ingenio nostri homines, tractârint cum industria, cum judicio absolverint. Dicam liberiùs, quod vos velle mihi videor: dubium est; plurisne à nobis fieri debeat scientiarum facilis ordo, &ad promtè discendum, simul ac exercendum concatenata methodus: an accessio illa libe ralissima, quae facta est ad disciplinas propè singulas. Taceo artes illas, quae sermonem formant, ut congruus fiat, ut puritate enitescat: eas verò, quae ratione nos uti docent approbè; alias item, quae naturae abstrusa explicant; quae mores ad vitam tum solitariam excolunt, tùm vitae civili apparant: quaeque administrare familiam, TTTTOTTTTT miliam praecipiunt &Rempublicam: has omnes sciens volensque praetereo.