Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 23
Unproofread scanNot analysed yet
Haec delitias faciunt hominum generi: commodum verò incomparabile, antiquitati incognitum, adfert illa machina; quae ad restinguenda incendia per siphonem aquam copiosissimam in locum quantumvis sublimem, citò, haud multo conamine ejaculatur; maximè cùm superante flammâ, nulli ad flagrantes aedes patet aditus. Archimedis quoque nunc in mentem venit: qui confidentiâ dicam, an ingenio, locum sibi, quo consisteret, dari petiit: &terram se commoturum de loco suo; in alium orbem, si quis foret, depulsurum, promisit. Promisit Auditores: sed &magistri idem nostrae tempestatis non promittunt tantùm; sed ipsum quoque instrumentum ad oculum designant, quo praestari idem queat; cui non immeritò, ob immensas vires Pantocratoris nomen impositum fuit. Videte, per ipsas divinissimas scientias vos obtestor: sintne nobis quoque Archimedes nostri! Equidem illi prisco ultrò tribuo ingenii gloriam; qui machinis suis effecit; ut Rex Hieron navim, Aegyptiorum regi mittendam, facilimâ levissimaque operâ in mare deduceret; quam cives Syracusani universi, quantocunque contenderent roboris nisu, protrude re non poterant. Quid nos ad ista?