Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 24
Unproofread scanNot analysed yet
Exspaciemur, si placet, animis saltem, non corporibus, ad maritimas regiones: &admirabimur ex nostra gente peritos artis ponderariae; qui facili machinâ maximos terrae tu mulos &movent &tollunt, vastosque aggeres adver sus rabiem maris opponunt. Quò porrò accensebimus Architecturae varietatem, dicam, an discendae vi am compendiosam? quanquam utroque modo admirabilis est, &ad certamen veteres provocat. Abolita sunt, non nego, pyramides priscorum; dejecti sunt colossi, obelisci, theatra, circi. Atqui nos ex adverso veneramur tot templa, nostras scholas, gymna sia, collegia: quibus ad religionem &humanitatem, literarum sacris juventus initiatur: quorum antiquitus magna erat raritas atque penuria. Ac sanè cognitum est, ne longè abeam; cùm patrum& avorum memoriâ singulis civitatibus vix singuli essent literatores. qui prima literarum rudimenta, nimis profectò rudi Minervâ traderent: nunc cives censeri, numero plu rimos, nobilitate, quae ex literis paratur, celeberrimos. Hac tantâ copiâ operamur togatae Palladi: quid illi, quam bellis praeficiunt Poëtae? Querebantur veteres; in oblivionem venisse rei militaris disciplinam: &quae libris vel usu servata, diu neminem quaesivisse amissa. A nobis procul abesse haec debet querimonia. Apertum est gymnasium, adplausu mirabili, non sine successu; quo in omni armorum genere Iuventus exercetur ex vetere veterum Romanorum instituto; ad nostri seculi pugnas operasque restituto. Quid Plut. in Marcel. Hen. Magius var. lect. Athen. dipnos. lib. 5. cap. 8. Adrian. Roman. de Pantocrat. Panciroll. in deperd. Veget. lib. 3. Ioan. Iacob à Walhausen. Quid dicam de vario apparatu materiationis ad aedificia? cujus ea est praestantia; ut, etsi musivum opus è comminuto marmore exolevit; successerint tamen ex vivo lapide, ex gypso variegatò, ex calcis crustis variaque liturâ aliae operae, sumtu minori, non minori conmodo &delitio: quae pavimentis, mensis, columnis, statuis serviant. Quid olim universa nostra erat Germania?