Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 26
Unproofread scanNot analysed yet
pagi habitabantur rudes, aut vici; imò ne passi quidem Teutones antiqui conjunctas sedes: colere verò discretas ac diversas: ut fons, ut campus, ut nemus placuisset: ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus erat. Nostrae verò aetatis, quae Germaniae dignitas? quàm amplae urbes? quàm instructae omnis generis apparatu? Fidem certè Bohemorum splendidissima Praga facit, à paucis annis structurâ aedificiorum nobilitata: testem citamus Breslam istius Silesiae; quae post Caroli IV. Cęsaris tempora, mirum, quantum crevit, etiam perres adversas &domorum magnificentiâ, &,quod anima Reipub. est, legibus ac disciplinâ. Quid Amstelodamum in Batavis? Vix muro cincta urbs, Maximiliano imperante, ex ulva palustri &juncis atque arundinetis caput extulit. Video me in tanta rerum copia eò abripi: ut ad ipsas propè officinas mechanicorum delatus fuerim. non eas quidem, in quibus aliquid sorditiei aut servile insit; sed quae hominem etiam ingenuum dedeceant minimè. Loquor primò omnium de architectura militari; quam fortificatoriam appellarem; si vestrae aures ferrent, purissimo Latinorum sermoni adsuetae.