Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 28
Unproofread scanNot analysed yet
blemat. Architect. Livius. Veget. de milit. Rom. Lips. in Poliore. &ad mirand. lib. 5. Chro. sub WVences. armamentariis hinc inde contingeret arma armis, ex contentione quadam comparare: nostra dicerent arma, sua vix aestimarent instrumenta puerorum jocularia. Convertite Vos auditores ad ipsum mare (celerrimae enim sunt cogitationes vestrae; &quò volunt, pertingunt liberè) convertite ergò animos ad navalia Batavorum, Galliae, Italiae: allubescat ambire classem Rochestriam apud Anglos, aut illam in Lusitania Olissoponensem, ubi in parvo est India tota sinu: &causâ ego hâc universâ excidam: ni adsensu vestro comprobetur: ita nunc &ad labores, &velociam, &durationem, &inferendos sustinendosque impetus instrui à nobis posse classem; quae Liburnis Romanorum, quae triremibus, quadriremibus, quinqueremibus eorundem antecellat. Quid? ipsa expeditio Argonautica quanti est habenda?