Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 29
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit equidemm sui semper ostentatrix Graecia; saepè quoque amplificatrix veri: quod sanè in lasonis classe, &hac nostra Columbi, Vespucl, Magellani, Caboti, Draxi, Candischl, sat illustri documento patet. Jason Colchos adiit eo maris tractu atque itinere, quod ignotum adeò esse non poterat; ab aliis, iisque non paucis frequentatum antè: nostri homines mare ingressi sunt; à nullo praemonstratum. Jason cum classe sua atque Medea in patriam rediit, bimestri duntaxat elapso: nostri necesse habuerunt impendere integros annos: ut novum orbem nostro orbi conjungerent. Jason se cum sociis continuit mediterraneo alveo: nostri etiam dissita maria emensi sunt, &antichthones esse compererunt; contrà quàm Lactantius senserunt, atque Augustinus: quorum iste nullâ ratione credendum putavit, adversa pedibus nostris calcari vestigia: ille etiam ineptos putavit, qui opinarentur; esse homines, quo rum vestigia sint superiora, quàm capita; aut ibi, quae apud nos jacent, pendere posse. Ipsi etiam Vitruvio non in videbimus carri illudgenus: quo singulis horis quot milliaria essent confecta, monstrabatur: neque dissimulabimus; idem praestare navim ad illius designationem posse.