Latin
3
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc illud erat vindicandum a convitiis; quod mordicus tenent multi, plures in vulgus disseminant: regnum literarium &artium manuariarum solos obtinere Veteres; in nullam possessionis partem, aut societatem gloriae nostros admitti homines posse. Ex adverso judicabam ego: plenum esse &inscitiae &iniquitatis, obloqui experientiae, quae in partem contrariam auritus juxtà &ocularis est testis locupletissimus longè asius: ne quid dicam; ejusmodi opinatione plurimum detrahi de Naturae ejusque Conditoris nomine ac numine.