Latin
4
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 4
Unproofread scanNot analysed yet
Is enim ita est robustus cunctis nervis; ut abundè valeat: ita omnibus numeris benignus &liberalis; ut velit lubens laetus hominum generi consulere: in quem inaequalitas aliqua, aut mutatio ulla cadere nequit. In isto cogitationum mearum conflictu, quidquid visum fuit, ratione probatum, &quasi ad ipsam lucem quotidiani Solis percoctum, sermone expromsi; sed brevi, qualem seges ista rerum foecundissima tolerabat. Hanc foeturam ingenii mer atque judicii, ad pulvinaria Tua depono, Princeps Celsissime; eâ spe, atque etiam ritu; quo Divos sibi olim conciliare satagebant, pauco thuris honore. Sentio equidem &prae me fero: illustrius monumentum deberi genio Tuo Serenissimo: qui ita se exerit justitia, clementia, dicendi agendique dexteritate: ut qui Theodosio adsimilare ILLUS. T.m CELS. nolit, aut Tito, delitio humani generis, aut Trajano provido; is universo virtutum choro, veritati maximè, vim facere videatur. Sed quid ego externorum nomina sollicito, quae plus pompae saepè, quam autoritatis habent?