Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 30
Unproofread scanNot analysed yet
Verumenim verò uti nobis eodem beneficio fruique contingit; autoribus iis, qui naves conficiunt, certum decursi spacii, rotarum libramento &volutatione inditium facientes. Addam verò &majus: commemorare quippe possum machinam, exilem mole, operatione ingentem; quae in Anglia fabrefacta, cruri applicata, ita numerat singulos gres sus; ut collectim deinde omnes, confecto itinere, rescire, visere, quasique adabacum subducere queas. Videor mihi quempiam jam videre, qui priscorum scioterica multis verborum ampullis laudem adstruat. Quam dum ipsis concedimus; primò illud nobis vicissim dari postulamus, nescivisse Veteres, quod rios scimus; circini ope ac solius regulae, horologia, solaria comparare. Nostrae deinde est gloriae, theca exigua, aut capsula, cujuscunque figurae; quae horas omnis generis, &nobis usitatas, &Italis peculiares, &olim à Judaeis numeratas repraesentat: quid horas tantùm dico? varias Solis Lunaeque in coeli plagis distinctas constitutiones, elevationes, declinationes, plurimas que insuper delitias, attento speculatori exhibet. Nostrum est pocillum: quo ex umbratili illapsu singulae lineae puncta singula coelestis orbis notantur. Nostra est sphaera lib 16. de civit. Dei c. Q. lib. 7. divin: instit. c. 23. lib. 10. cap. Besson. schem. 57. Huls. in farrag. instrum. Barthol. Scult. ex Homilio Lipsensi.