Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 37
Unproofread scanNot analysed yet
Guid. Pancirol. Gerard. Mercat. Petr. Bert. induci panno villoso, formamque omnibus notam adipisci queant; eâ sanè &felicitate, &vilitate pretii: ut pauperrimis quoque pauculis nummis rei pretiosissimę copia fiat. Nihil sunt, si ad hanc chartam referantur stirpium folia, ne Sybillina quidem è palmis aut malvâ: non praevalebunt nostris inventis tenuiores arborum philyrae aut tunicae: non plumbi laminae; non telae lineae, non tabellae buxeae aut citreae, aut cereae, aut eburneae; non lapides, quales Enochi creduntur exstitisse, non monumenta aerea; non intestina animalium; non juncus ex Aegypti paludibus; non denique membranae ex pecorum pellibus; quibus olim inscribebant singulis: ac ne aureum quidem vellus, quod Argonautae ex Colchide rapuerunt, chartae nostrae anteferatur. An est quispiam qui pretiosam suppellectilem ex aere Corinthiaco à nobis postulet? eo nimirum, quod incensâ atque flagrante Corintho, ex liquefacto auro, argento &aere in unam massam conflatum fuit.