Latin
EUNDEM ILLUSTRISP
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 38
Unproofread scanNot analysed yet
Opponimus nos isti quidem tum alia vasa plurima, ad necessitatem, ad delitias; tum inprimis Porcellanas Sinensium; quae sive ex marinis cochleis sub terra percoquantur; sive ex calce cretosa in stagno splendorem suum adquirant; nullum venenum admittunt; quin dissiliant. Nec efficaciae minoris sunt amphorae aut cyathi, quos conficere dudum coeperunt industrii cives apud nos, ex terra, non Lemniâ aut Samiâ, sed utrique eooequandâ, illam dico, quae tum in aurifodinis montis Acuti effoditur: tum Goldbergae &alibi in Lygiis eruitur, sub ditione Illustrissimi Lignicensium Ducis ac Domini, Dn. GEORGI RUDOLPHI, Principis ad omnem virtutem seculique gloriam formati firmatique. Officinae porrò vitriariae nostrae quid non concinnant pulchrum &utile?