Latin
41
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 41
Unproofread scanNot analysed yet
Habet omninò aetas nostra suos Zeuxes, &Parrhasios, &ipsos adeò Apelles: quorum labores vehementer juvantur à scenographicae novâ facilique ratione: illustratâ auctario, quo umbrarum, speculorumque &specierum iniis apparentium, ad formae oculum delineantur. Nemo de caetero tam erit iniquus rerum aestimator, qui veterum Xystos reparari postulet ac porticus: in quibus pugilatu congrediantur robusti homines, aut patiantur duro pulnera pancratio: in t aut puellarum quoque una alterave, quod de Spartanis fertur, Nunc liget ad cestum gaudentia brachia loris. lubeamus potius in theatrum produci nostros athletas; non eos sanè, qui ob unius assis aut cerevisiae haustum, manus rudiarmorum conflictu, miscent, nullâ arte: sedeos, qui certissimos ictus certissimâ figurâ, regulis non fallentibus, prodere ex doctrina angulorum &fundamentis Mathematicis demonstrare norunt. Longum foret; si orationem referre conarer ad agriculturam: quae hoc tanto coeli indultu, addo etiam ingenio atque industriâ hominum, eò usque appánet exculta, atque etiam inventis aucta: ut, quibus olim locis horrescebant steriles sylvae aut vepreta noxia; ƆBIZ nunc Thessalica tempe, verè campi Elysii enitescant.