Latin
42
Caspar Dornau, Felicitas saeculi 42
Unproofread scanNot analysed yet
Istic arborum fructiferarum eminent ordines, propendent suavissimi fructus; frondium solutae comae gratissimas praebent umbras; errantes ramorum intextus recipiunt varias familias alituum, amabili vernilitate. Hic variae herbae incomparabili ornatu terram vestiunt; ut inerrare omne pecudis jumentique genus, volupe sit oculis; salubre corporibus nostris, quae ex his naturae myrotheciis remedia sanitatis petunt &stabilimenta. Illic uva, turgenti palmite pendula, succum nectareum continet: ubique frugis proventu largissimo, dicam etiam generosissimo, mortales vivendi adminicula colligunt. Talis quidem est tellus ditionis Tuae, Illustris Schonaichi: tantis &tàm amoenis tum delitiis tum divitiis frueris in iis locis; ubi ante annos duodecim praeter soli aspritudinem nihil erat cernere. Illi ergò qui admirabundi limisque oculis rimantur: unde hi ingentes corrogentur sumtus, quos pro patria, Ecclesia, schola, pro gentilium Tuorum dignitate confers: illi aut inprudentes sint rerum: aut oestro quodam invidiae perciti: Tu verò C. Furio Cresinio, si parva licet componere magnis, videaris quàm simillimus. Hic in parvo agello cùm fructus perciperet largiores, quàm ex amplissimis vicinitas; invidiae dentes persentire &accusatorum necesse habuit; ceu fruges alienas pelliceret veneficiis. Quare die ei dictâ ab Albino Curuli, metuens literam infelicem, in forum secum abduxit filiam benè validam, curatam vestitamque: instrumentum praetereà omne rusticum attulit, ferramenta egregiè facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Quae cùm ostentasset omnibus, in haec erumpit verba: Veneficia mea haec sunt Quirites: nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque &sudores.