Latin
v
Caspar Schwenckfeld, Theritropheum Silesiae v
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem, cùm omnium rerum oblivio Hominis mentem ceperit, non est quod quis quam sibi imaginetur in hac vita perfectionem, sed quo diutius in hisce terris est superstes, eo plura semper, quae discenda sunt, inveniet. Imperscrutabilia enim sunt opera Dei, adeò ut neque Senibus licet senecto venerabilis, ut inqvit JC, in l. semper ff. de jure immunitatis, &melior sit umbra Senis qvam gladius juvenis) studium discendi abjiciendum: ad exemplum JC. Pomponii, qui in I. apud Julianum ff. de fidei commiss. libertate inqvit: Ego discendi cupiditate squam solam vivendi rationem in octavum &septuagesimum annum aetatis duxi memor sum ejus sententiae, quam dixisse fertur Julianus: Κον τὸν ἕτρον πόδα ἐν τῇ σωρῷ ἔχω, προσμοθοῦν τι βουλειμὴν, id est, Etsi alterum pedem in sepulcro haberem, adhuc addiscere qvid vellem. Idipsum confirmat venerandus senex Medicorum facilè princeps Hippocrates Cous, qvi scribit Artem Medicam longiorem esse, qvam ut Homo etiamsi diutissimè vivat, eam perfectè assequi possit, cujus rei caussam assignat lib. I. Aphor. 1. Vita, inquit, brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum fallax &periculosum, judicium difficile. Nec verò satis est, Medicum fecisse suum officium, nisi quoque Aegratus, suum Astantes faciant, sintque externa ritè comparata. Brevis est vita duplici ratione. Primo si conferatur cum longoevitate prioris seculi. In prima Mundi aetate Hominum vita fuit longissima. Adamus enim primus homo annos vixit 930. Enos 905. Jared. 962. Omnium diutissimè in his terris immoratus est Mathusalem, qui vitam ad nongentesimum sexagesimum nonum annum verduxit: Noachus vivendo attigit annum 950.